monumenta.ch > Cassiodorus > 104 > 1 > 16 > DE RHETORICA ARGUMENTATIONE. > 10 > sectio > 10 > 79 > Isaias, 57 > FLAVIUS DOMITIANUS IX. > 35 > 5 > 4 > 45 > 28 > 17 > 37 > sectio > 1 > 7 > 4 > 142 > NERVA COCCEIUS X. > 2 > 23 > 90 > 51 > 114
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXIII <<<     >>> in Psalmum CXV

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXIV

1 Alleluia.
2 Excitat nos de somno huius saeculi solemnis ac vera commonitio, et velut quidam spiritualis gallus ad opera nos cogit venire fidelium. Audiamus sanctam vocem, pium sequamur imperium [In mss. A., B., F., imperium deest], et relinquamus impium [Ab ed. et ms. G., et relinquamus impium aberat]. Laudatio enim Domini dignitas operum et pretium est laborum, quando nec suavius quidquam potest dici, nec salubrius actitari
3 Divisio psalmi.
4 Liberatus propheta de profunda fovea peccatorum, etiam in illa petra misericordiae constitutus, primo membro gratias agit: quoniam se exauditum esse cognoscit, et contra omnia pericula mortis efficaciter se Dominum invocasse testatur. Secundo iterum clamat ad Dominum, ut liberatus perveniat ad illam requiem sempiternam, quam fidelibus promittit Domini munere concedendam.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Dilexi, quoniam exaudivit Dominus vocem orationis meae. Amorem Domini hominibus duobus provenire constat articulis. Est unus quando pro collatis beneficiis et ab infidelibus diligitur atque laudatur, sicut in alio psalmo de peccatore legitur: Confitebitur tibi, cum benefeceris ei [Psal. XLVIII, 19]. Alter est certissimus atque perfectus, cum devoti animus nulla accidentium malorum adversitate deiicitur: sed in miseriis suis spe futurorum, in charitate Domini semper accenditur, sicut dicit Apostolus: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas [Rom. VIII, 35]? etc. Hunc ergo modum propheta subter exponit: quoniam in tribulationibus et angustiis suis dilexit, quando illi tribulationes et dolores praestiterint, ut Dominum invocare mereretur. Quapropter David non in regni amplitudine laetus exsultat, non de mundi felicitate gratulatur, quam noverat transituram; sed gaudet orationem suam in angustiis a clementissimo Domino fuisse susceptam, quod prodesse sibi perpetue sentiebat. Et vide quo compendio et causam posuit, et rationem causae momentanea celeritate subiunxit. Quod schema dicitur epitrocasmos, id est dicti rotatio, quae breviter et succincte ea quae sunt dicenda perstringit.
7 (Vers. 2.) Quia inclinavit aurem suam mihi; et in diebus meis invocabo eum. Auris, sicut iam dictum est, appellata est ab auditu, quam merito ad nos inclinare dicitur Deus, quia ut nos dignetur audire, nulla ad ipsum humana merita videntur attingere. Quod factum in adventu Domini veritatis ipsius tradit auctoritas, quando mundi sceleribus miseratus, medicinam beatae incarnationis attribuit. Et quoniam eius circa se uberrimam coeperat sentire pietatem, in diebus suis cum multis tribulationibus angeretur (sicut inferius dicit) invocasse se Dominum profitetur. Nostros enim illos dies dicimus, ubi propria iniquitate peccamus, et anxios dolores pravis cogitationibus sustinemus. Mirabilis sententia, beata vicissitudo, et fidelem semper beneficia quaerere, et clementem Dominum continua benignitate praestare.
8 (Vers. 3.) Circumdederunt me dolores mortis, et pericula inferni invenerunt me. Causas adhuc reddit aptissimas, cur vir sanctus dilexerit Dominum, non illas in quibus se amari putat humanitas, si inflatis honoribus evehatur, si divitiarum mole grandescat; sed ideo se dicit divina gratia visitatum, quia doloribus et periculis probabatur affectus; merito, quando ista perducunt ad gloriam, illa praecipitant ad ruinam. Et inspice verba simplicia magnis sensibus esse farcita. Circumdatum se dicit doloribus; et ne putares mediocres, addidit, mortis. Adiecit etiam, inferni pericula, quae constat tormentis omnibus esse graviora. Sequitur quoque, invenerunt me, quasi inopinatum, quasi securum, quasi a Domini defensione sepositum; ut facile potuerit capi, quem a tanto contigerit munimine segregari.
9 (Vers. 4.) Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi. Audis tribulationem et dolorem, et fortassis offenderis; sed quas divitias gerat intrinsecus thesaurus iste, cognosce. Hae sunt tribulationes quae ad Dominum exclamare fecerunt, hi dolores qui medicinaliter corda punxerunt, ut ad verum medicum clamaret aegrotus, unde venire indubitatum constat auxilium. Et inspice quid mutata haec verba parturiant; superius ubi captus est, a doloribus inventum se dicit: hic ubi remedium reperit, invenisse seipsos dolores asseruit. Ille enim causas calamitatis suae cognoscit, qui se afflictum, ut convertatur, intelligit. Nam et medicus tunc quaeritur, quando viscera humana morbus aliquis gravare sentitur. Sequitur, et nomen Domini invocavi, quo praestante et dolor et tribulatio celeriter vincerentur.
10 (Vers. 5.) O Domine, libera animam meam! misericors Dominus, et iustus, et Deus noster miserebitur [mss. A., B., F., miseretur]. Enumeratis passionibus suis, propheta venit ad secundum membrum, ubi exclamat ad Dominum, ut anima eius a peccatorum profunditate liberetur, sicut dicit Apostolus: Quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum [Rom. VII, 24, 25]. Quae figura dicitur proanaphonesis, Latine exclamatio, quoties inter alia quae loquimur, ad Deum subito verba convertimus. Quapropter tribulationes nostras et dolores diligentissime divino munere perscrutemur; latent enim altius, et plerumque saeculi delectatione velata sopiuntur, quae nisi divino adiutorio quaeramus, intrinsecus vocem istam salutarem eructare non possumus. Nam cum dicit, libera animam meam, confitetur eam sine Domino semper esse captivam. Sequitur, misericors Dominus, et iustus, et Deus noster miseretur. In superiori commate liberari petiit animam suam, hic autem promittit Dominum misericordem et iustum; ut nec ipse in illa petitione [mss. A., B., F., liberatione] dubitasse videretur, nec alios faceret anxia voluntate pendere. Misericors, quia illi inclinavit aurem suam; iustus, quoniam corripuit peccatorem ad veniam requirendam. Miserebitur, cum recipit filium quem flagellat. Unde cognosce haec tria posita ad fragilitatem humani generis instruendam, quae saeculi delectationibus inhiando, asperos putat dolores qui pro salute animae conferuntur.
11 (Vers. 6.) Custodiens parvulos Dominus; humiliatus sum, et liberavit me. In magnam significationem praeposteravit ordinem, quem superius dixit. Liberari enim primo petiit animam suam, et postea misericordem Dominum generaliter esse professus est: nunc autem universaliter parvulorum se dicit esse custodem, et postea humiliatum et liberatum esse proclamat, ut per hunc ordinem rerum ostenderet quod in Evangelio legitur; quamvis de multis gentibus sit aggregatus, unum gregem Domini, et unum illi esse pastorem. Parvuli sunt qui sibi certissime videntur exigui; sed sola Domini largitate grandescunt. Et vide quale verbum est positum: custodiens, dixit, tanquam pastor eximius, qui gregem suum a rapaci lupi incursione defendit. Sed inspice quod ordinem congruum servans, prius humiliatum, postea se dicit esse liberatum; ut vulnera dolere [mss. A., B., F., dolores esse] non possint, quae ad sanitatem coelestis Medici munere pervenerunt.
12 Vers. 7. Convertere, anima mea, in requiem tuam; quia Dominus benefecit tibi [ms. G. et ed., mihi]. Cantet hoc anima cum propheta, quae peregrinatur a Domino. Cantet hoc ovis illa quae erraverat, et Custodis revecta humeris, ad caulas meruit redire Pastoris. Cantet hoc filius ille qui mortuus fuerat et revixit, perierat et inventus est. Cantet hoc populus devotus qui, pretioso sanguine redemptus, ad desideratam requiem pervenire Domini largitate promeruit. Quapropter animam suam hortatur propheta ut convertatur ad Dominum, unde illi et tranquilla venit requies et abolitio peccatorum. Suam ergo requiem dicit, quae illi data est per gratiam, non meritorum compensatione possessa. Denique sic sequitur: Quia Dominus benefecit tibi.
13 (Vers. 8.) Quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu. Declarantur causae quare superius dixerit: Quia Dominus benefecit tibi. Sed haec intelligamus praescientiae virtute prophetam dicere de futuro: quoniam adhuc in isto saeculo viventibus convenire non possunt. Ait enim: Eripuit animam meam de morte. Animae quippe iustorum, cum de isto saeculo transeunt, ab illa morte liberantur, de qua in Evangelio dictum est: Sine mortuos sepeliant mortuos suos [Luc. IX, 60]. Et cum dicit, eripuit, beneficium divinae virtutis ostendit, quia nisi per eius potentiam non valuisset a morte perpetua liberari. Sequitur, oculos meos a lacrymis. Cessant utique lacrymae sanctorum, quando iam mors animae non probatur esse suspecta; non enim in securitate plangitur, sed in isto agone ubi calamitas ventura metuitur. Addidit, pedes meos a lapsu. Cum dicit, a lapsu, ostendit lubricum et pronum esse peccatum. Sed bene illic non formidatur ruina, ubi iam est aeterna prosperitas. Nam in isto saeculo constituti (sicut dictum est) et mortem animae iusti timent, et assidue lacrymas fundunt, et pedes suos a lapsu non credunt ullatenus alienos. Hic enim colluctatio est, et ideo cuncta sub metu sunt; unde intelligimus his tribus periculis subiacere genus humanum, quod adhuc in istius vitae colluctatione versatur. Nam vide quid sequitur.
14 (Vers. 9.) Placebo Domino in regione vivorum. Perscrutandum est quare dixerit de futuro, Placebo Domino in regione vivorum, quasi non et hic in regione mortuorum placeant sancti, qui sunt Iudicis ore laudati; cum et in Genesi legatur: Placuit Enoch coram Deo, et transtulit illum Deus [Gen. V, 24]. Iob quoque Domini voce laudatus est (Iob I, 8). Et in Evangelio de Nathanaele ipse Dominus dicit: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est [Ioan. I, 47]. Sed hic, placebo, dixit, iam securus, iam qui displicere non possim, nec quidquam dubium sustinebo, quando, sicut Apostolus dicit, Mors absorpta fuerit in victoriam, et corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem [I Cor. XV, 54]; tunc enim iusti ita placebunt Domino, ut ulterius de peccatorum adversitate nihil metuant. In regione vivorum, dixit, in congregatione sanctorum, ubi omnis vivens revera colligitur, et a morientium sorte separatur, sicut in Evangelio Dominus dicit: Qui credit in me, transiet de morte ad vitam [Ioan. V, 24].
15 Conclusio psalmi.
16 Salutaris psalmi istius intentione tractata, contra mundi dolores animi fortitudinem debemus obiicere. Dicamus, sicut psalmus inchoat: Dilexi, quoniam exaudivit Dominus vocem deprecationis meae: quia non est poena quae promovet, non est dolor qui perducit ad requiem; nec durus aestimandus est fletus, qui aeterna gaudia subministrat. Intendamus enim non quod patimur, sed quod speramus, et temporale malum sine dubitatione mollescit, cuius prosperrimus intenditur finis. Rogemus ergo omnipotentiam Christi, qui haec solus valet inaestimabili virtute superare; ut acie malignitatis infracta, nec illa nobis omnino fiant aspera, quae nunc videntur austera. Sic enim Domino in regione vivorum placebimus, si in hoc saeculo mortificare nostra corpora pro ipsius gloriae nomine festinemus.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXIII <<<     >>> in Psalmum CXV
monumenta.ch > Cassiodorus > 104 > 1 > 16 > DE RHETORICA ARGUMENTATIONE. > 10 > sectio > 10 > 79 > Isaias, 57 > FLAVIUS DOMITIANUS IX. > 35 > 5 > 4 > 45 > 28 > 17 > 37 > sectio > 1 > 7 > 4 > 142 > NERVA COCCEIUS X. > 2 > 23 > 90 > 51 > 114